Latin
ix
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae ix
Unproofread scanNot analysed yet
Neque praetereà ita impudens, arrogansue sum, vt mihi persuadeam debile meum ingeniolum in hac arte à clarissimis viris exculta, ea esse pariturum, quae in vulgus emissa vniuerso hominum generi vsui esse debeant. Et quamuis quoque negare minimè possim, me non ita esse gloriae appetentem, vel laudis auidum, vt omnes alii, qui sapientiae studio, &reliquis nobilioribus artibus sunt penitùs dediti: Huius tamen rei ergò libellum hunc non peruulgaui, cùm optimè nouerim, ab omnibus, qui ipsum legerint, laudis palmam non esse obtenturum: Cùm tyrones in ar tem minimè introducturus, aut veteranos quoque perpauca sit docturus, totusque paradoxis scateat, quae admirationem potiùs parient, quàm quòd libro dignitatem addant.