Latin
v
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae v
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque sibi nunquam tantum tribuant, quòd existiment ipsorum scripta eius esse auctoritatis, vt alios docere valeant: ideò neque à priuata, neque publica vtilitate impulsi suos libros non exponunt: quod si tandem eos aliquando aedunt, illud profectò fa ciunt, primò, vt omnibus aliis pa teat, eos otiosam aetatem, &sine vllo labore quietam minimè traduxisse: deinde, vt quę fuerint ipsorum studia, &quantùm in iis laborarint, profecerintue, pariter indicent: sique aliquid, quod laude, ac gloria dignum sit effecerint, vt inde honorem plurimum sibi acquirere valeant.