# Observationes anatomicae v

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/v

Cumque sibi nunquam tantum tribuant, quòd existiment ipsorum scripta eius esse auctoritatis, vt alios docere valeant: ideò neque à priuata, neque publica vtilitate impulsi suos libros non exponunt: quod si tandem eos aliquando aedunt, illud profectò fa ciunt, primò, vt omnibus aliis pa teat, eos otiosam aetatem, & sine vllo labore quietam minimè traduxisse: deinde, vt quę fuerint ipsorum studia, & quantùm in iis laborarint, profecerintue, pariter indicent: sique aliquid, quod laude, ac gloria dignum sit effecerint, vt inde honorem plurimum sibi acquirere valeant.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
