# Observationes anatomicae vi

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/vi

Nam si ea, quae aedita sunt, auribus doctiorum digna esse non sint reperta, vituperium potiùs, quàm gloriam auctoribus suis pariunt. Quare qui honoris causa libros aedunt, hoc primùm optimè animo voluere debent, praecipites istas ęditiones non esse vllam laudem ipsis allaturas: sed si talia, quae alios docere possint, vnà cum illis aedita fuerint, haec ornamento ac summo decori ipsis erunt. Deinde timidè quoque, si tales fuerint libri (cùm iudicio doctissimorum hominum eorum consilia pendenda exponantur) ipsos emittere debent: Quod quidem vsque ad finem obseruandum esse censeo: cùm videam doctissimos homines, plurimos, qui Gręcè, vel Latinè, vel Italicè quoque scribentes ad extremum fermè vitae libris aliquot aeditis totam eam gloriam, & dignitatem, quam primis aut alteris sibi acquisiuerant, penitùs extinxisse.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
