# Observationes anatomicae xii

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/xii

Librum hunc ante quatuor annos scripse ram, rogatus à Clarissimo viro Petro Manna philosopho, ac Medico doctissimo, antequam de vita decederet: Cui quidem roganti nihil negare vnquam potueram, ob summam illam auctoritatem, ac existimationem, in qua apud me erat, & meritò quidem. Quoniam si externa, at que simul interna hominum ornamenta alienos animos sibi con ciliare possunt: Tot & tanta in hoc sanctissimo viro erant, vt non solùm meum atque omnium doctiorum, qui ipsum nouerant, animum sibi conciliare, sed arctissied by Goc ctissimè etiam deuincere potuerint Is enim ex nobili ac satis diuite familia Cremonensi oriundus, in doctissimum philosophum ac medicum euadens, atque ob id vltimò Mediolanensium Duci maximè charus (medicus enim fami liaris ipsi fuit) plurimis in hac arte medica honoribus perfunctus, nunquam à studio literarum recessit: Cumque adhuc quasi senio confectus esset, literas Gręcas Ca tonis exemplo didicit, in plantarum historia semper dilignes, ac assiduus fuit.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
