Latin
xiii
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Sed prae caeteris ita Anatomiae incubuit, vt nil magis, neque vnquam legendo, meditandoque, nisi mors illum inuasisset, defatigatus esset. Hunc ergò librum, vt tanto viro satisfacerem scripsi, tibique nunc, ne in iis, quae dixi, decipiaris, communico. Quòd si mihi tandem sorte obtigerit, vt quae in ipso continentur tibi satisfaciant, dignaque doctorum auribus esse videantur, non leue procul dubio honoris, &laudis lucrum inde faciam: quamuis non hac, sed ea, quam dixi, causa in lucem ędam. Tu verò meum hoc institutum aequi bonique facias, quaeso, &Vale. GABRIELOPPII OBSERVATIO