# Observationes anatomicae xix

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, NES ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/xix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/xix

In hoc multùm re vera varias ob causas sudaui, primùm, quia tentaui rem per se difficilimam: secundùm, quia in verba magistri iuratus, atque illius auctoritati plurimùm tribuens non audebam ex ijs carceribus, quos ipse arti imposuit egredi: tertiùm, quod & grauissimum est, quòd publicam notam pertimescebam, momosque etiam ipsos auribus meis obgannientes iam tum audire videbar. Haec tamen omnia satis strenuè superaui. Nam rei difficultatem summo studio, labore, & vigilijs plurimis vici, Magistri reuerentiam, & timorem ipsius exemplo leniui. Quoniam vti Vesalius non in scholis quidem viuae vocis auditor, sed in musaeo (quia librorum omnium, qui ab ipso scripti sunt helluc eximius fuerit) Galeni discipulus factus non ipsius auctoritate deterritus est, quin plurima arti adderet, quae à praeceptore eius praetermissa erant: Ita & ego in illius schola (quia eius scripta diligenter legerim) versatus alacrius in hoc pariter artem iuuare tentaui.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
