# Observationes anatomicae xv

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, NES ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/xv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/xv

NES ANATOMICAE. AD PETRVM MANNAM medicum Cremonensem. ECREVERAM IAM multò antea, quàm haec ad te scriberem, doctissimè Manna, me nihil vnquam, quod ad anatomen pertineret, scriptis esse commendaturum: Ad quod quidem genus instituti non leui impellebar ratione, dum absolutissimum Andreae Vesalij opus anatomicum legerem: in quo mihi videbatur nihil posse desiderari, quod aut ad copiam partium explicatarum, aut situm, aut magnitudinem, aut substantiam, aut speciem vel vsum, aut denique, quod ad integerrimam humani corporis historiam pertineret, Hinc enim colligebam diuinum hoc Vesalij monumentum perpetuò duraturum esse, neque vnquam ex animo, aut memoria posterorum elapsurum: meque vel quoscunque alios frustrà enixuros, si vellemus eandem hanc prouinciam optimè, ac integerrimè administratam rursus aggredi.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
