# Commentarius Primus 168

Gaius, Commentarius Primus, 168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-primus/168

Agnatis et patronis et liberorum capitum manumissoribus permissum est feminarum tutelam alii in iure cedere; pupillorum autem tutelam non est permissum cedere, quia non videtur onerosa, cum tempore pubertatis finiatur. 169. Is autem, cui ceditur tutela, cessicius tutor vocatur. 170. Quo mortuo aut kapite diminuto revertitur ad eum tutorem tutela, qui cessit; ipse quoque, qui cessit, si mortuus aut kapite diminutus sit, a cessicio tutela discedit et revertitur ad eum, qui post eum, qui cesserat, secundum gradum in ea tutela habuerit. 171. Sed quantum ad agnatos pertinet, nihil hoc tempore de cessicia tutela quaeritur, cum agnatorum tutelae in feminis lege Claudia sublatae sint. 172. Sed fiduciarios quoque quidam putaverunt cedendae tutelae ius non habere, cum ipsi se oneri subiecerint. Quod etsi placeat, in parente tamen, qui filiam neptemve aut proneptem alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, remanicipatamque manumisit, idem dici non debet, cum is et legitimus tutor habeatur et non minus huic quam patronis honor praestandus sit.

---

Gaius, Commentarius Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius1.html.
