Latin
21
Gaius, Commentarius Primus 21
Not analysed yet
Praeterea minor triginta annorum servus manumissus potest civis Romanus fieri, ei ab eo domino, qui solvendo non erat, testamento eum liberum et heredem relictum *22. Homines Latini Iuniani appellantur; Latini ideo, quia adsimulati sunt Latinis coloniariis; Iuniani ideo, quia per legem Iuniam libertatem acceperunt, cum olim servi viderentur esse. 23. Non tamen illis permittit lex Iunia vel ipsis testamentum facere vel ex testamento alieno capere vel tutores testamento dari. 24. Quod autem diximus ex testamento eos capere non posse, ita intellegemus, ne quid inde directo hereditatis legatorumve nomine eos posse capere dicamus; alioquin per fideicommissum capere possunt.