# Commentarius Quartus 102

Gaius, Commentarius Quartus, 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-quartus/102

Quod si proprio nomine aliquis iudicium aliquid accipiat in personam, certis ex causis satisdare solet, quas ipse praetor significat. quarum satisdationum duplex causa est; nam aut propter genus actionis satisdatur aut propter personam, quia suspecta sit: propter genus actionis, uelut iudicati depensiue aut cum de moribus mulieris agitur; propter personam, uelut si cum eo agitur, qui decoxerit cuiusue bona a creditoribus possessa proscriptaue sunt, siue cum eo herede agatur, quem praetor suspectum aestimauerit.

---

Gaius, Commentarius Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius4.html.
