Latin
117
Gaius, Commentarius Quartus 117
Not analysed yet
In his quoque actionibus, quae non in personam sunt, exceptiones locum habent. uelut si metu me coegeris aut dolo induxeris, ut tibi rem aliquam mancipio dem, tua est; sin eam rem a me petas, datur mihi exceptio, per quam, si metus causa te fecisse uel dolo malo arguero, repelleris. item si fundum litigiosum sciens a non possidente emeris eumque a possidente petas, opponitur tibi exceptio, per quam omni modo summoueris.