Latin
134 to 136
Gaius, Commentarius Quartus 134-136
Not analysed yet
. . . . . .] in intentione formulae de iure quaeritur, id est, cui dari oporteat; et sane domino dari oportet, quod seruus stipulatur; at in praescriptione de facto quaeritur, quod secundum naturalem significationem uerum esse debet. Quaecumque autem diximus de seruis, eadem de ceteris quoque personis, quae nostro iuri subiectae sunt, dicta intellegemus. Item admonendi sumus, si cum ipso agamus, qui incertum promiserit, ita nobis formulam esse propositam, ut praescriptio inserta sit formulae loco demonstrationis hoc modo: IVDEX ESTO. QVOD AVLVS AGERIVS DE NVMERIO NEGIDIO INCERTVM STIPVLATVS EST, CVIVS REI DIES FVIT, QVIDQVID OB EAM REM NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DARE FACERE OPORTET et reliqua.