Latin
152
Gaius, Commentarius Quartus 152
Not analysed yet
Annus autem retrorsus numeratur. itaque si tu uerbi gratia VIII mensibus possederis prioribus et ego VII posterioribus, ego potior ero, quod trium priorum mensium possessio nihil tibi in hoc interdicto prodest, quod alterius anni possessio est.