Latin
166
Gaius, Commentarius Quartus 166
Not analysed yet
. . . . . . . . ]fructus licitando, is tantisper in possessione constituitur, si modo aduersario suo fructuaria stipulatione cauerit, cuius uis et potestas haec est, ut si contra eum de possessione pronuntiatum fuerit, eam summam aduersario soluat. haec autem licendi contentio fructus licitatio uocatur, scilicet quia [. . . . . vv. 1 1/2 . . . . . . . ]postea alter alterum sponsione prouocat, quod aduersus edictum praetoris possidenti sibi uis facta sit, et inuicem ambo restipulantur aduersus sponsionem: [. . . . . . . . . . ]una inter eos sponsio itemque restipulatio una [. . . . . . . . ]ad eam fit. [. . . . . vv. 2 1/2 . . . . . . . ]166a. [. . . . . . . . . ]iudex, apud quem de ea re agitur, illud scilicet requirit, quod praetor interdicto conplexus est, id est, uter eorum eum fundum easue aedes per id tempus, quo interdictum redditur, nec ui nec clam nec precario possideret. cum iudex id explorauerit et forte secundum me iudicatum sit, aduersarium mihi et sponsionis et restipulationis summas, quas cum eo feci, condemnat et conuenienter me sponsionis et restipulationis, quae mecum factae sunt, absoluit; et hoc amplius si apud aduersarium meum possessio est, quia is fructus licitatione uicit, nisi restituat mihi possessionem, Cascelliano siue secutorio iudicio condemnatur.