Latin
169
Gaius, Commentarius Quartus 169
Not analysed yet
Admonendi tamen sumus liberum esse ei, qui fructus licitatione uictus erit, omissa fructuaria stipulatione, sicut Cascelliano siue secutorio iudicio de possessione reciperanda experitur, ita similiter de fructus licitatione agere. in quam rem proprium iudicium conparatum est, quod appellatur fructuarium, quo nomine actor iudicatum solui satis accipit. dicitur autem et hoc iudicium secutorium, quod sequitur sponsionis uictoriam; sed non aeque Cascellianum uocatur.