# Commentarius Quartus 170

Gaius, Commentarius Quartus, 170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-quartus/170

Sed quia nonnulli interdicto reddito cetera ex interdicto facere nolebant atque ob id non poterat res expediri, praetor in eam rem prospexit et comparauit interdicta, quae secundaria appellamus, quod secundo loco redduntur. quorum uis et potestas haec est, ut qui cetera ex interdicto non faciat, uelut qui uim non faciat aut fructus non liceatur aut qui fructus licitationis satis non det aut si sponsiones non faciat sponsionumue iudicia non accipiat, siue possideat, restituat aduersario possessionem, siue non possideat, uim illi possidenti non faciat. itaque etsi alias potuerit interdicto VTI POSSIDETIS uincere, si cetera ex interdicto fecisset [. . . . . . . . ], tamen per interdictum secundarium uincitur. [. . . . . vv. 4 . . . . . . . ] Sabinus et Cassius secuti fuerint [. . . . . vv. 33 . . . . . . . ] 171. [. . . . . . . ] pecuniaria poena modo iurisiurandi religione coercen[. . . . . . . . . ]. eaque praetor [. . . . . ] ideo [. . . . . . . . . . ] aduersus infitiantes ex quibusdam causis dupli actio constituitur, uelut si iudicati aut depensi aut damni iniuriae aut legatorum per damnationem relictorum nomine agitur. ex quibusdam causis sponsionem facere permittitur, uelut de pecunia certa credita et pecunia constituta, sed certae quidem creditae pecuniae tertiae partis, constitutae uero pecuniae partis dimidiae.

---

Gaius, Commentarius Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius4.html.
