Latin
54
Gaius, Commentarius Quartus 54
Not analysed yet
Illud satis apparet in incertis formulis plus peti non posse, quia cum certa quantitas non petatur, sed QVIDQVID PARET aduersarium DARE FACERE OPORTERE intendatur, nemo potest plus intendere. idem iuris est, et si in rem incertae partis actio data sit, uelut talis: QVANTAM PARTEM PARET IN EO FVNDO, QVO DE AGITUR, actoris ESSE. quod genus actionis in paucissimis causis dari solet.