Latin
59
Gaius, Commentarius Quartus 59
Not analysed yet
Sed sunt, qui putant minus recte conprehendi, ut qui forte Stichum et Erotem emerit, recte uideatur ita demonstrare: quod ego de te hominem Erotem emi, et si uelit, de Sticho alia formula iterum agat, quia uerum est eum, qui duos emerit, singulos quoque emisse; idque ita maxime Labeoni uisum est. sed si is, qui unum emerit, de duobus egerit, falsum demonstrat. idem et in aliis actionibus est, uelut commodati et depositi.