# Commentarius Quartus 60

Gaius, Commentarius Quartus, 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-quartus/60

Sed nos apud quosdam scriptum inuenimus in actione depositi et denique in ceteris omnibus, ex quibus damnatus unusquisque ignominia notatur, eum, qui plus quam oporteret demonstrauerit, litem perdere, uelut si quis una re deposita duas pluresue se deposuisse demonstrauerit, aut si is, cui pugno mala percussa est, in actione iniuriarum etiam aliam partem corporis percussam sibi demonstrauerit; quod an debeamus credere uerius esse, diligentius requiremus. certe cum duae sint depositi formulae, alia in ius concepta, alia in factum, sicut supra quoque notauimus, et in ea quidem formula, quae in ius concepta est, initio res, de qua agitur, demonstratorio modo designetur, deinde inferatur iuris intentio his uerbis: QVIDQVID OB EAM REM ILLVM ILLI DARE FACERE OPORTET, in ea uero, quae in factum concepta est, statim initio intentionis alio modo res, de qua agitur, designetur his uerbis: SI PARET ILLVM APVD ILLVM REM ILLAM DEPOSVISSE, dubitare non debemus, quin si quis in formula, quae in factum composita est, plures res designauerit, quam deposuerit, litem perdat, quia in intentione plus posuisse uidetur. [. . . . . pag. 210 et 211 . . . . . . . ]

---

Gaius, Commentarius Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius4.html.
