Latin
80
Gaius, Commentarius Quartus 80
Not analysed yet
Haec ita de his personis, quae in potestate sunt, siue ex contractu siue ex maleficio earum controuersia sit. quod uero ad eas personas, quae in manu mancipioue sunt, ita ius dicitur, ut cum ex contractu earum agatur, nisi ab eo, cuius iuri subiectae sint, in solidum defendantur, bona, quae earum futura forent, si eius iuri subiectae non essent, ueneant. sed cum rescissa capitis deminutione cum iis imperio continenti iudicio agitur, [. . . . . initium paginae 219 . . . . . . . ]