# Commentarius Quartus 87-93

Gaius, Commentarius Quartus, 87 to 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-quartus/87

Ab aduersarii quoque parte si interueniat aliquis, cum quo actio constituitur, intenditur dominum DARE OPORTERE, condemnatio autem in eius personam conuertitur, qui iudicium acceperit; sed cum in rem agitur, nihil in intentione facit eius persona, cum quo agitur, siue suo nomine siue alieno aliquis iudicio interueniat; tantum enim intenditur rem actoris esse. Videamus nunc, quibus ex causis is, cum quo agitur, uel hic, qui agit, cogatur satisdare. Igitur si uerbi gratia in rem tecum agam, satis mihi dare debes; aequum enim uisum est te ideo, quod interea tibi rem, quae an ad te pertineat dubium est, possidere conceditur, cum satisdatione mihi cauere, ut si uictus sis nec rem ipsam restituas nec litis aestimationem sufferas, sit mihi potestas aut tecum agendi aut cum sponsoribus tuis. Multoque magis debes satisdare mihi, si alieno nomine iudicium accipias. Ceterum cum in rem actio duplex sit, aut enim per formulam petitoriam agitur aut per sponsionem, si quidem per formulam petitoriam agitur, illa stipulatio locum habet, quae appellatur IVDICATVM SOLVI si uero per sponsionem, illa, quae appellatur PRO PRAEDE LITIS ET VINDICIARUM. Petitoria autem formula haec est, qua actor intendit rem suam esse. Per sponsionem uero hoc modo agimus: prouocamus aduersarium tali sponsione: SI HOMO, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM MEVS EST, SESTERTIOS XXV NVMMOS DARE SPONDES? deinde formulam edimus, qua intendimus sponsionis summam nobis dari oportere; qua formula ita demum uincimus, si probauerimus rem nostram esse.

---

Gaius, Commentarius Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius4.html.
