Latin
95 to 101
Gaius, Commentarius Quartus 95-101
Not analysed yet
Ceterum si apud centumuiros agitur, summam sponsionis non per formulam petimus, sed per legis actionem sacramento ***reo prouocato; eaque sponsio sestertiorum CXXV nummum fieri solet propter legem Crepereiam. Ipse autem, qui in rem agit, si suo nomine agat, satis non dat. Ac nec si per cognitorem quidem agat, ulla satisdatio uel ab ipso uel a domino desideratur. cum enim certis et quasi sollemnibus uerbis in locum domini substituatur cognitor, merito domini loco habetur. Procurator uero si agat, satisdare iubetur ratam rem dominum habiturum. periculum enim est, ne iterum dominus de eadem re experiatur; quod periculum non interuenit, si per cognitorem actum fuerit, quia de qua re quisque per cognitorem egerit, de ea non magis amplius actionem habet, quam si ipse egerit. Tutores et curatores eo modo, quo et procuratores, satisdare debere uerba edicti faciunt; sed aliquando illis satisdatio remittitur. Haec ita, si in rem agatur; si uero in personam, ab actoris quidem parte, quando satisdari debeat, quaerentes eadem repetemus, quae diximus in actione, qua in rem agitur. Ab eius uero parte, cum quo agitur, si quidem alieno nomine aliquis interueniat, omni modo satisdari debet, quia nemo alienae rei sine satisdatione defensor idoneus intellegitur; sed si quidem cum cognitore agatur, dominus satisdare iubetur, si uero cum procuratore, ipse procurator. idem et de tutore et de curatore iuris est.