Latin
109 to 117
Gaius, Commentarius Secundus 109-117
Not analysed yet
Sed haec diligens obseruatio in ordinandis testamentis militibus propter nimiam inperitiam constitutionibus principum remissa est: nam quamuis neque legitimum numerum testium adhibuerint neque uendiderint familiam neque nuncupauerint testamentum, recte nihilo minus testantur. Praeterea permissum est iis et peregrinos et Latinos instituere heredes uel iis legare; cum alioquin peregrini quidem ratione ciuili prohibeantur capere hereditatem legataque, Latini uero per legem Iuniam. Caelibes quoque, qui lege Iulia hereditates legataque capere uetantur, item orbi, id est qui liberos non habent, quos lex [. . . . . fol. deperd. ,vv. 21 exceptis frustulis paucis legi nequeunt . . . . . . . ]. . . .] ex auctoritate diui Hadriani senatus consultum factum est, quo permissum est ********s feminis etiam sine coemptione testamentum facere, si modo non minores essent annorum XII; scilicet ut quae tutela liberatae non essent, tutore auctore testari deberent. Videntur ergo melioris condicionis esse feminae quam masculi; nam masculus minor annorum XIIII testamentum facere non potest, etiamsi tutore auctore testamentum facere uelit, femina uero potest; facta enim XII annorum testamenti faciundi ius nanciscitur. Igitur si quaeramus, an ualeat testamentum, inprimis aduertere debemus, an is, qui id fecerit, habuerit testamenti factionem: deinde si habuerit, requiremus, an secundum iuris ciuilis regulam testatus sit, exceptis militibus, quibus propter nimiam inperitiam, ut diximus, quomodo uelint uel quomodo possint, permittitur testamentum facere. Non tamen, ut iure ciuili ualeat testamentum, sufficit ea obseruatio, quam supra exposuimus de familiae uenditione et de testibus et de nuncupatione. Sed ante omnia requirendum est, an institutio heredis sollemni more facta sit; nam aliter facta institutione nihil proficit familiam testatoris ita uenire testesque ita adhibere et ita nuncupare testamentum, ut supra diximus. Sollemnis autem institutio haec est: TITIVS HERES ESTO; sed et illa iam conprobata uidetur: TITIVM HEREDEM ESSE IVBEO; at illa non est conprobata: TITIVM HEREDEM ESSE VOLO; sed et illae a plerisque inprobatae sunt: TITIVM HEREDEM INSTITVTO, item: HEREDEM FACIO.