# Commentarius Secundus 135

Gaius, Commentarius Secundus, 135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/135

Emancipatos liberos iure ciuili neque heredes instituere neque exheredare necesse est, quia non sunt sui heredes: sed praetor omnes tam feminini quam masculini sexus, si heredes non instituantur, exheredari iubet, uirilis sexus nominatim, feminini uel nominatim uel inter ceteros: quod si neque heredes instituti fuerint neque ita, ut supra diximus, exheredati, praetor promittit eis contra tabulas bonorum possessionem. 135a In potestate patris non sunt, qui cum eo ciuitate Romana donati sunt nec in accipienda ciuitate Romana pater petiit statim a principe, ut eos in potestate haberet, aut si petiit, non impetrauit; nam qui in potestatem patris ab imperatore rediguntur, nihil differunt ab his, qui ita nati sunt.

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
