Latin
136 to 142
Gaius, Commentarius Secundus 136-142
Not analysed yet
Adoptiui filii, quamdiu manent in adoptione, naturalium loco sunt; emancipati uero a patre adoptiuo neque iure ciuili neque quod ad edictum praetoris pertinet inter liberos numerantur. Qua ratione accidit, ut ex diuerso, quod ad naturalem parentem pertinet, quamdiu quidem sint in adoptiua familia, extraneorum numero habeantur; si uero emancipati fuerint ab adoptiuo patre, tunc incipiant in ea causa esse, qua futuri essent, si ab ipso naturali patre emancipati fuissent. Si quis post factum testamentum adoptauerit sibi filium aut per populum eum, qui sui iuris est, aut per praetorem eum, qui in potestate parentis fuerit, omni modo testamentum eius rumpitur quasi agnatione sui heredis. Idem iuris est, si cui post factum testamentum uxor in manum conueniat, uel quae in manu fuit, nubat: nam eo modo filiae loco esse incipit et quasi sua. Nec prodest, siue haec siue ille, qui adoptatus est, in eo testamento sit institutus institutaue: nam de exheredatione eius superuacuum uidetur quaerere, cum testamenti faciundi tempore suorum heredum numero non fuerint. 141 Filius quoque, qui ex prima secundaue mancipatione manumittitur, quia reuertitur in potestatem patriam, rumpit ante factum testamentum; nec prodest, si in eo testamento heres institutus uel exheredatus fuerit. Simile ius olim fuit in eius persona, cuius nomine ex senatus consulto erroris causa probatur, quia forte ex peregrina uel Latina, quae per errorem quasi ciuis Romana uxor ducta esset, natus esset: nam siue heres institutus esset a parente siue exheredatus, siue uiuo patre causa probata siue post mortem eius, omni modo quasi adgnatione rumpebat testamentum.