# Commentarius Secundus 149

Gaius, Commentarius Secundus, 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/149

Nam si quis heres iure ciuili institutus sit uel ex primo uel ex posteriore testamento uel ab intestato iure legitimo heres sit, is potest ab iis hereditatem auocare; si uero nemo sit alius iure ciuili heres, ipsi retinere hereditatem possunt, nec ullum ius aduersus eos habent cognati, qui legitimo iure deficiuntur. 149a. Aliquando tamen, sicut supra quoque notauimus, etiam legitimis quoque heredibus potiores scripti habentur, ueluti si ideo non iure factum sit testamentum, quod familia non uenierit aut nuncupationis uerba testator locutus non sit; **** si adgnati petant hereditatem [. . . . ]

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
