Latin
15
Gaius, Commentarius Secundus 15
Not analysed yet
Sed quod diximus ea animalia, quae domari solent, mancipi esse, n[. . . . . vv. 1 3/4 . . . . . . . ]statim ut nata sunt, mancipi esse putant; Nerua uero et Proculus et ceteri diuersae scholae auctores non aliter ea mancipi esse putant quam si domita sunt; et si propter nimiam feritatem domari non possunt, tunc uideri mancipi esse incipere, cum ad eam aetatem peruenerint, in qua domari solent.