Latin
151
Gaius, Commentarius Secundus 151
Not analysed yet
Potest, ut iure facta testamenta contraria uoluntate infirmentur. apparet autem non posse ex eo solo infirmari testamentum, quod postea testator id noluerit ualere, usque adeo, ut si linum eius inciderit, nihilo minus iure ciuili ualeat. quin etiam si deleuerit quoque aut combusserit tabulas testamenti, non ideo minus desinent ualere, quae ibi fuerunt scripta, licet eorum probatio difficilis sit. 151a. Quid ergo est? si quis ab intestato bonorum possessionem petierit et is, qui ex eo testamento heres est, petat hereditatem, [. . . . . vv. 2 1/4 . . . . . . . ],perueniat hereditas: et hoc ita rescripto imperatoris Antonini significatur.