# Commentarius Secundus 157-160

Gaius, Commentarius Secundus, 157 to 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/157

Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia domestici heredes sunt et uiuo quoque parente quodam modo domini existimantur; unde etiam si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum. necessarii uero ideo dicuntur, quia omni modo, siue uelint siue nolint, tam ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. Sed his praetor permittit abstinere se ab hereditate, ut potius parentis bona ueneant. Idem iuris est et in uxoris persona, quae in manu est, quia filiae loco est, et in nuru, quae in manu filii est, quia neptis loco est. Quin etiam similiter abstinendi potestatem facit praetor etiam ei, qui in causa [id est mancipato] mancipii est, si cum libertate heres institutus sit, cum necessarius, non etiam suus heres sit, tamquam seruus.

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
