Latin
164 to 166
Gaius, Commentarius Secundus 164-166
Not analysed yet
Extraneis heredibus solet cretio dari, id est finis deliberandi, ut intra certum tempus uel adeant hereditatem uel, si non adeant, temporis fine summoueantur: ideo autem cretio appellata est, quia cernere est quasi decernere et constituere. Cum ergo ita scriptum sit: HERES TITIVS ESTO, adicere debemus: CERNITOQVE IN CENTVM DIEBVS PROXVMIS, QVIBVS SCIES POTERISQVE. QVOD NI ITA CREVERIS, EXHERES ESTO. Et qui ita heres institutus est, si uelit heres esse, debebit intra diem cretionis cernere, id est haec uerba dicere: QVOD ME PVBLIVS MEVIVS TESTAMENTO SVO HEREDEM INSTITVIT, EAM HEREDITATEM ADEO CERNOQVE. quod si ita non creuerit, finito tempore cretionis excluditur; nec quicquam proficit, si pro herede gerat, id est, si rebus hereditariis tamquam heres utatur.