# Commentarius Secundus 168-171

Gaius, Commentarius Secundus, 168 to 171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/168

Sicut autem qui cum cretione heres institutus est, nisi creuerit hereditatem, non fit heres, ita non aliter excluditur, quam si non creuerit intra id tempus, quo cretio finita sit; itaque licet ante diem cretionis constituerit hereditatem non adire, tamen paenitentia actus superante die cretionis cernendo heres esse potest. At is, qui sine cretione heres institutus est quiue ab intestato per legem uocatur, sicut uoluntate nuda heres fit, ita et contraria destinatione statim ab hereditate repellitur. Omnis autem cretio certo tempore constringitur. in quam rem tolerabile tempus uisum est centum dierum: potest tamen nihilo minus iure ciuili aut longius aut breuius tempus dari; longius tamen interdum praetor coartat. Et quamuis omnis cretio certis diebus constringatur, tamen alia cretio uulgaris uocatur, alia certorum dierum: uulgaris illa, quam supra exposuimus, id est, in qua adiciuntur haec uerba: QVIBVS SCIET POTERITQVE: certorum dierum, in qua detractis his uerbis cetera scribuntur.

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
