Latin
181
Gaius, Commentarius Secundus 181
Not analysed yet
Ceterum ne post obitum parentis periculo insidiarum subiectus uideretur pupillus, in usu est uulgarem quidem substitutionem palam facere, id est eo loco, quo pupillum heredem instituimus; nam uulgaris substitutio ita uocat ad hereditatem substitutum, si omnino pupillus heres non extiterit; quod accidit, cum uiuo parente moritur, quo casu nullum substituti maleficium suspicari possumus, cum scilicet uiuo testatore omnia, quae in testamento scripta sint, ignorentur: illam autem substitutionem, per quam, etiamsi heres extiterit pupillus et intra pubertatem decesserit, substitutum uocamus, separatim in inferioribus tabulis scribimus easque tabulas proprio lino propriaque cera consignamus et in prioribus tabulis cauemus, ne inferiores tabulae uiuo filio et adhuc inpubere aperiantur. sed longe tutius est utrumque genus substitutionis separatim in inferioribus tabulis consignari, quia si ita consignatae uel separatae fuerint substitutiones, ut diximus, ex priore potest intellegi in altera quoque idem esse substitutus.