# Commentarius Secundus 182-189

Gaius, Commentarius Secundus, 182 to 189. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/182

Non solum autem heredibus institutis inpuberibus liberis ita substituere possumus, ut si ante pubertatem mortui fuerint, sit is heres, quem nos uoluerimus, sed etiam exheredatis: itaque eo casu si quid pupillo ex hereditatibus legatisue aut donationibus propinquorum adquisitum fuerit, id omne ad substitutum pertinet. Quaecumque diximus de substitutione inpuberum liberorum uel heredum institutorum uel exheredatorum, eadem etiam de postumis intellegemus. Extraneo uero heredi instituto ita substituere non possumus, ut si heres extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit; sed hoc solum nobis permissum est, ut eum per fideicommissum obligemus, ut hereditatem nostram totam uel ex parte restituat; quod ius quale sit, suo loco trademus. Sicut autem liberi homines, ita et serui tam nostri quam alieni heredes scribi possunt. Sed noster seruus simul et liber et heres esse iuberi debet, id est hoc modo: STICHVS SERVVS MEVS LIBER HERESQVE ESTO, uel: HERES LIBERQVE ESTO. Nam si sine libertate heres institutus sit, etiamsi postea manumissus fuerit a domino, heres esse non potest, quia institutio in persona eius non constitit; ideoque licet alienatus sit, non potest iussu domini noui cernere hereditatem. Cum libertate uero heres institutus si quidem in eadem causa durauerit, fit ex testamento liber et inde necessarius heres: si uero ab ipso testatore manumissus fuerit, suo arbitrio hereditatem adire potest; quod si alienatus sit, iussu noui domini adire hereditatem debet, qua ratione per eum dominus fit heres: nam ipse neque heres neque liber esse potest. Alienus quoque seruus heres institutus, si in eadem causa durauerit, iussu domini hereditatem adire debet; si uero alienatus ab eo fuerit aut uiuo testatore aut post mortem eius, antequam cernat, debet iussu noui domini cernere: si uero manumissus est, suo arbitrio adire hereditatem potest.

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
