# Commentarius Secundus 190-194

Gaius, Commentarius Secundus, 190 to 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/190

Si autem seruus alienus heres institutus est uulgari cretione data, ita intelle-gitur dies cretionis cedere, si ipse seruus scierit se heredem institutum esse nec ullum impedimentum sit, quo minus certiorem dominum faceret, ut illius iussu cernere possit. Post haec uideamus de legatis. quae pars iuris extra propositam quidem materiam uidetur: nam loquimur de his iuris figuris, quibus per uniuersitatem res nobis adquiruntur: sed cum omni modo de testamentis deque heredibus, qui testamento instituuntur, locuti simus, non sine causa sequenti loco poterit haec iuris materia tractari. [De legatis.] Legatorum itaque genera sunt quattuor: aut enim per uindicationem legamus aut per damnationem aut sinendi modo aut per praeceptionem. Per uindicationem hoc modo legamus: TITIO uerbi gratia HOMINEM STICHVM DO LEGO; sed et si alterum uerbum positum sit, ueluti DO aut LEGO, aeque per uindicationem legatum est: item, ut magis uisum est, et si ita legatum fuerit: SVMITO uel ita: SIBI HABETO uel ita: CAPITO, aeque per uindicationem legatum est. Ideo autem per uindicationem legatum appellatur, quia post aditam hereditatem statim ex iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem legatarius uel ab herede uel ab alio quocumque, qui eam possidet, petat, uindicare debet, id est intendere suam rem ex iure Quiritium esse.

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
