# Commentarius Secundus 205

Gaius, Commentarius Secundus, 205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/205

Est et illa differentia huius et per uindicationem legati, quod si eadem res duobus pluribusue per damnationem legata sit, si quidem coniunctim, plane singulis partes debentur, sicut in per uindicationem legato diximus; si uero disiunctim, singulis solida debetur; ita fit, ut scilicet heres alteri rem, alteri aestimationem eius praestare debeat; et in coniunctis deficientis portio non ad collegatarium pertinet, sed in hereditate remanet.

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
