# Commentarius Secundus 227-234

Gaius, Commentarius Secundus, 227 to 234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/227

Lata est itaque lex Falcidia, qua cautum est, ne plus ei legare liceat quam dodrantem: itaque necesse est, ut heres quartam partem hereditatis habeat: et hoc nunc iure utimur. In libertatibus quoque dandis nimiam licentiam conpescuit lex Fufia Caninia, sicut in primo conmentario rettulimus. [De inutiliter relictis legatis.] Ante heredis institutionem inutiliter legatur, scilicet quia testamenta uim ex institutione heredis accipiunt, et ob id uelut caput et fundamentum intellegitur totius testamenti heredis institutio. Pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari potest. Nostri praeceptores nec tutores eo loco dari posse existimant: sed Labeo et Proculus tutorem posse dari, quod nihil ex hereditate erogatur tutoris datione. Post mortem quoque heredis inutiliter legatur, id est hoc modo: CVM HERES MEVS MORTVVS ERIT, DO LEGO, aut DATO. ita autem recte legatur: CVM HERES MEVS MORIETVR, quia non post mortem heredis relinquitur, sed ultimo uitae eius tempore. rursum ita non potest legari: PRIDIE QVAM HERES MEVS MORIETVR; quod non pretiosa ratione receptum uidetur. Eadem et de libertatibus dicta intellegemus. Tutor uero an post mortem heredis dari possit, quaerentibus eadem forsitan poterit esse quaestio, quae de eo agitatur, qui ante heredum institutionem datur. [De poenae causa relictis legatis.]

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
