Latin
235
Gaius, Commentarius Secundus 235
Not analysed yet
Poenae quoque nomine inutiliter legatur. poenae autem nomine legari uidetur, quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres aliquid faciat aut non faciat, uelut quod ita legatur: SI HERES MEVS FILIAM SVAM TITIO IN MATRIMONIVM COLLOCAVERIT, X MILIA SEIO DATO, uel ita: SI FILIAM TITIO IN MATRIMONIVM NON COLLOCAVERIS, X MILIA TITIO DATO; sed et si heredem, si uerbi gratia intra biennium monumentum sibi non fecerit, X milia Titio dari iusserit testator, poenae nomine legatum est. et denique ex ipsa definitione multas similes species cir-cumspicere possumus.