Latin
238
Gaius, Commentarius Secundus 238
Not analysed yet
Incertae personae legatum inutiliter relinquitur. incerta autem uidetur persona, quam per incertam opinionem animo suo testator subicit, uelut cum ita legatum sit: QVI PRIMVS AD FVNVS MEVM VENERIT, EI HERES MEVS X MILIA DATO; idem iuris est, si generaliter omnibus legauerit: QVICVMQVE AD FVNVS MEVM VENERIT; in eadem causa est, quod ita relinquitur: QVICVMQVE FILIO MEO IN MATRIMONIVM FILIAM SVAM CONLOCAVERIT, EI HERES MEVS X MILIA DATO; illud quoque [in eadem causa est], quod ita relinquitur: QVI POST TESTAMENTVM SCRIPTVM PRIMI CONSVLES DESIGNATI ERVNT, aeque incertis personis legari uidetur; et denique aliae multae huiusmodi species sunt. sub certa uero demonstratione incertae personae recte legatur, uelut: EX COGNATIS MEIS, QVI PRIMVS AD FVNVS MEVM VENERIT, EI X MILIA HERES MEVS DATO.