# Commentarius Secundus 239-243

Gaius, Commentarius Secundus, 239 to 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/239

Libertas quoque non uidetur incertae personae dari posse, quia lex Fufia Caninia iubet nominatim seruos liberari. Tutor quoque certus dari debet. Postumo quoque alieno inutiliter legatur. est autem alienus postumus, qui natus inter suos heredes testatori futurus non est: ideoque ex emancipato quoque filio conceptus nepos extraneus postumus est; item qui in utero est eius, quae iure ciuili non intellegitur uxor, extraneus postumus patris intellegitur. Ac ne heres quidem potest institui postumus alienus: est enim incerta persona. Cetera uero, quae supra diximus, ad legata proprie pertinent; quamquam non inmerito quibusdam placeat poenae nomine heredem institui non posse. nihil enim interest, utrum legatum dare iubeatur heres, si fecerit aliquid aut non fecerit, an coheres ei adiciatur, quia tam coheredis adiectione quam legati datione compellitur, ut aliquid contra propositum suum faciat aut non faciat.

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
