Latin
244
Gaius, Commentarius Secundus 244
Not analysed yet
An ei, qui in potestate sit eius, quem heredem instituimus, recte legemus, quaeritur. Seruius recte legari putat, sed euanescere legatum, si quo tempore dies legatorum cedere solet, adhuc in potestate sit; ideoque siue pure legatum sit et uiuo testatore in potestate heredis esse desierit, siue sub condicione et ante condicionem id acciderit, deberi legatum. Sabinus et Cassius sub condicione recte legari, pure non recte putant; licet enim uiuo testatore possit desinere in potestate heredis esse, ideo tamen inutile legatum intellegi oportere, quia quod nullas uires habiturum foret, si statim post testamentum factum decessisset testator, hoc ideo ualere, quia uitam longius traxerit, absurdum esset. sed diuersae scholae auctores nec sub condicione recte legari, quia quos in potestate habemus, eis non magis sub condicione quam pure debere possumus.