# Commentarius Secundus 25-29

Gaius, Commentarius Secundus, 25 to 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/25

Plerumque tamen et fere semper mancipationibus utimur: quod enim ipsi per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non interest nec necesse cum maiore difficultate apud praetorem aut apud praesidem prouinciae agere. Quod si neque mancipata neque in iure cessa sit res mancipi [. . . . . vv. 8 . . . . . . . ] 27. Praeterea admonendi sumus, quod ueteres dicebant soli Italici nexum esse, prouincialis soli nexum non esse, hanc habere significationem: solum Italicum mancipi esse, prouinciale nec mancipi esse. aliter enim ueteri lingua actus uocatur, et quod illis nexus, idem nobis est mancipatio. Res incorporales traditionem non recipere manifestum est. Sed iura praediorum urbanorum in iure cedi tantum possunt; rusticorum uero etiam mancipari possunt.

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
