# Commentarius Secundus 259-260

Gaius, Commentarius Secundus, 259 to 260. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/259

Nihil autem interest, utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam hereditatem aut pro parte restituere rogetur, an ex parte heres institutus aut totam eam partem aut partis partem restituere rogetur. nam et hoc casu de quarta parte eius partis ratio ex Pegasiano senatus consulto haberi solet. Potest autem quisque etiam res singulas per fideicommissum relinquere, uelut fundum, hominem, uestem, argentum, pecuniam, et uel ipsum heredem rogare, ut alicui restituat, uel legatarium, quamuis a legatario legari non possit.

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
