# Commentarius Secundus 262-269

Gaius, Commentarius Secundus, 262 to 269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/262

Cum autem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse est ei, qui rogatus est, aut ipsam redimere et praestare aut aestimationem eius soluere, sicut iuris est, si per damnationem aliena res legata sit. sunt tamen, qui putant, si rem per fideicommissum relictam dominus non uendat, extingui fideicommissum; sed aliam esse causam per damnationem legati. Libertas quoque seruo per fideicommissum dari potest, ut uel heres rogetur manumittere uel legatarius. Nec interest, utrum de suo proprio seruo testator roget an de eo, qui ipsius heredis aut legatarii uel etiam extranei sit. Itaque et alienus seruus redimi et manumitti debet. quod si dominus eum non uendat, sane extinguitur fideicommissa libertas, quia hoc casu pretii computatio nulla interuenit. Qui autem ex fideicommisso manumittitur, non testatoris fit libertus, etiamsi testatoris seruus fuerit, sed eius, qui manumittit. At qui directo testamento liber esse iubetur, uelut hoc modo: STICHVS SERVVS MEVS LIBER ESTO, uel hoc: STICHVM SERVVM MEVM LIBERVM ESSE IVBEO, is ipsius testatoris fit libertus. nec alius ullus directo ex testamento libertatem habere potest, quam qui utroque tempore testatoris ex iure Quiritium fuerit, et quo faceret testamentum et quo moreretur. Multum autem differunt ea, quae per fideicommissum relincuntur, ab his, quae directo iure legantur. Nam ecce per fideicommissum [. . . . . . . . ] heredis relinqui potest: cum alioquin legatum [. . . . . . . . ] inutile sit.

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
