Latin
278 to 285
Gaius, Commentarius Secundus 278-285
Not analysed yet
Praeterea legata per formulam petimus; fideicommissa uero Romae quidem apud consulem uel apud eum praetorem, qui praecipue de fideicommissis ius dicit, persequimur, in prouinciis uero apud praesidem prouinciae. Item de fideicommissis semper in urbe ius dicitur, de legatis uero, cum res aguntur. Item fideicommissorum usurae et fructus debentur, si modo moram solutionis fecerit, qui fideicommissum debebit; legatorum uero usurae non debentur, idque rescripto diui Hadriani significatur. scio tamen Iuliano placuisse in eo legato, quod sinendi modo relinquitur, idem iuris esse, quod in fideicommissis; quam sententiam et his temporibus magis optinere uideo. Item legata Graece scripta non ualent; fideicommissa uero ualent. Item si legatum per damnationem relictum heres infitietur, in duplum cum eo agitur; fideicommissi uero nomine semper in simplum persecutio est. Item quod quisque ex fideicommisso plus debito per errorem soluerit, repetere potest; at id, quod ex causa falsa per damnationem legati plus debito solutum sit, repeti non potest. idem scilicet iuris est de eo legato, quod non debitum uel ex hac uel ex illa causa per errorem solutum fuerit. Erant etiam aliae differentiae, quae nunc non sunt. Ut ecce peregrini poterant fideicommissa capere, et fere haec fuit origo fideicommissorum. sed postea id prohibitum est, et nunc ex oratione diui Hadriani senatus consultum factum est, ut ea fideicommissa fisco uindicarentur.