# Commentarius Secundus 287-289

Gaius, Commentarius Secundus, 287 to 289. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/287

Item olim incertae personae uel postumo alieno per fideicommissum relinqui poterat, quamuis neque heres institui neque legari ei posset. sed senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, idem in fideicommissis, quod in legatis hereditatibusque constitutum est. Item poenae nomine iam non dubitatur nec per fideicommissum quidem relinqui posse. Sed quamuis in multis iuris partibus longe latior causa sit fideicommissorum quam eorum, quae directo relincuntur, in quibusdam tantundem ualeant, tamen tutor non aliter testamento dari potest quam directo, ueluti hoc modo: LIBERIS MEIS TITIVS TVTOR ESTO, uel ita: LIBERIS MEIS TITIVM TVTOREM DO; per fideicommissum uero dari non potest. Gaius Ius Romanum The Latin Library The Classics Page

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
