# Commentarius Secundus 32-34

Gaius, Commentarius Secundus, 32 to 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-secundus/32

Sed cum ususfructus et hominum et ceterorum animalium constitui possit, intellegere debemus horum usumfructum etiam in prouinciis per in iure cessionem constitui posse. Quod autem diximus usumfructum in iure cessionem tantum recipere, non est temere dictum, quamuis etiam per mancipationem constitui possit eo, quod in mancipanda proprietate detrahi potest; non enim ipse ususfructus mancipatur, sed cum in mancipanda proprietate deducatur, eo fit, ut apud alium ususfructus, apud alium proprietas sit. Hereditas quoque in iure cessionem tantum recipit.

---

Gaius, Commentarius Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius2.html.
