Latin
64
Gaius, Commentarius Secundus 64
Not analysed yet
Ex diuerso agnatus furiosi curator rem furiosi alienare potest ex lege XII tabularum; item procurator [. . . . . versus dimidius legi nequit . . . . . . . ]est; item creditor pignus ex pactione, quamuis eius ea res non sit. sed hoc forsitan ideo uideatur fieri, quod uoluntate debitoris intellegitur pignus alienari, qui olim pactus est, ut liceret creditori pignus uendere, si pecunia non soluatur. 65. Ergo ex his, quae diximus, adparet quaedam naturali iure alienari, qualia sunt ea, quae traditione alienantur, quaedam ciuili; nam mancipationis et in iure cessionis et usucapionis ius proprium est ciuium Romanorum.