Latin
114
Gaius, Commentarius Tertius 114
Not analysed yet
In hoc autem iure quaedam singulari iure obseruantur. nam adstipulatoris heres non habet actionem. item seruus adstipulando nihil agit, qui ex ceteris omnibus causis stipulatione domino adquirit. idem de eo, qui in mancipio est, magis placuit; nam et is serui loco est. is autem, qui in potestate patris est, agit aliquid, sed parenti non adquirit, quamuis ex omnibus ceteris causis stipulando ei adquirat; ac ne ipsi quidem aliter actio conpetit, quam si sine kapitis diminutione exierit de potestate parentis, ueluti morte eius aut quod ipse flamen Dialis inauguratus est. eadem de filia familias et quae in manu est, dicta intellegemus.