# Commentarius Tertius 168-174

Gaius, Commentarius Tertius, 168 to 174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-tertius/168

Tollitur autem obligatio praecipue solutione eius, quod debeatur. unde quaeritur, si quis consentiente creditore aliud pro alio soluerit, utrum ipso iure liberetur, quod nostris praeceptoribus placuit, an ipso iure maneat obligatus, sed aduersus petentem per exceptionem doli mali defendi debeat, quod diuersae scholae auctoribus uisum est. Item per acceptilationem tollitur obligatio. acceptilatio autem est ueluti imaginaria solutio. nam quod ex uerborum obligatione tibi debeam, id si uelis mihi remittere, poterit sic fieri, ut patiaris haec uerba me dicere: QVOD TIBI EGO PROMISI, HABESNE ACCEPTVM? et tu respondeas: HABEO. Quo genere, ut diximus, tolluntur illae obligationes, quae in uerbis consistunt, non etiam ceterae; consentaneum enim est uisum uerbis factam obligationem posse aliis uerbis dissolui. sed id, quod ex alia causa debeatur, potest in stipulationem deduci et per acceptilationem dissolui. Quamuis autem acceptilatio ueluti imaginaria solutio sit, tamen mulier sine tutore auctore acceptilationem facere non potest, cum alioquin solui ei sine tutore auctore possit. Item quod debetur, pro parte recte soluitur; an autem in partem acceptilatio fieri possit, quaesitum est. Est et alia species imaginariae solutionis, per aes et libram; quod et ipsum genus certis ex causis receptum est, ueluti si quid eo nomine debeatur, quod per aes et libram gestum sit, siue quid ex iudicati causa debeatur. Adhibentur non minus quam quinque testes et libripens; deinde is, qui liberatur, ita oportet loquatur: QVOD EGO TIBI TOT MILIBVS SESTERTIORVM IVDICATVS uel DAMNATVS SVM EO NOMINE ME A TE SOLVO LIBEROQVE HOC AERE AENEAQVE LIBRA. HANC TIBI LIBRAM PRIMAM POSTREMAMQVE EXPENDO SECVNDVM LEGEM PVBLICAM. deinde asse percutit libram eumque dat ei, a quo liberatur, ueluti soluendi causa.

---

Gaius, Commentarius Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius3.html.
